XVII century Popes

Sacred sisters celebrate Pope Francis
https://www.youtube.com/watch?v=GseDkLhwBPc
The Habit of Prayer | Full Documentary | OPENLIGHT media
https://www.youtube.com/watch?v=bE1dqRFMef0
XVII century Popes

Pope Innocent Xii 242nd Pontif papacy began in 1691
Attamen, memores tantae nos quoque indignitatis non expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam in primis misericordiam nobis imploramus, paratis, voluntaria expiatione compensare flagitia non modo quae ipsi patravimus, sed etiam illorum, qui, longe a salutis via aberrantes, vel te pastorem ducemque sectari detrectant, in sua infidelitate obstinati, vel baptismatis promissa conculcantes, suavissimum tuae legis iugum excusserunt. Quae deploranda crimina, cum universa expiare contendimus, tum nobis singula resarcienda proponimus: vitae cultusque immodestiam atque turpitudines, tot corruptelae pedicas innocentium animis instructas, dies festos violatos, exsecranda in te tuosque Sanctos iactata maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem convicia irrogata, ipsum denique amoris divini Sacramentum, vel neglectum vel horrendis sacrilegiis profanatum, publica postremo nationum delicta, quae Ecclesiae a te institutae iuribus magisterioque reluctantur. Amen

1 Thessalonians 5:17 Pray without ceasing.
https://www.youtube.com/watch?v=jqizpNNDDz0
SCHOOL OF LOVE - RTE - Would You Believe
https://www.youtube.com/watch?v=0PJiwzyRheM
LIVE | The Vestition Ceremony of the Sisters of St. Thomas Aquinas

Pope Alexander Viii 241st Pontif papacy began in 1691 papacy lasted only 2 years
Quae utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere possemus! Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri in Cruce satisfactionem obtulisti quamque quotidie in Altaribus renovare pergis, hanc eamdem nos tibi praestamus, cum Virginis Matris, omnium Sanctorum, piorum quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo spondentes, cum praeterita nostra aliorumque peccata ac tanti amoris incuriam firma fide, candidis vitae moribus, perfecta legis evangelicae, caritatis potissimum, observantia, quantum in nobis erit, gratia tua favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi inferendas pro viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui sequelam convocaturos. Excipias, quaesumus, benignissime Iesu, beata Virgine Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium nosque in officio tuique servito fidissimos ad mortem usque velis, magno illo perseverantiae munere, continere, ut ad illam tandem patriam perveniamus omnes, ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. 

10 New Baltimore nuns recieved into the Holy Catholic church 2009
https://www.youtube.com/watch?v=PIwJacw_Z3Y
Light of Love
https://www.youtube.com/watch?v=ByGaRi4zNoM
Final Vows: This is a Wedding Day!

Pope Innocent Xi 240th Pontif papacy began in 1676
Kyrie, eleison, Christe, eleison.Kyrie, eleison, Christe, audi nos, Christe, exaudi nos. Pater de caelis, Deus, miserere nobis. Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis. Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis. Oremus: Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque misericordiam tuam petentibus, tu veniam concede placatus in nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritu Sancte Deus per omnia saecula saeculorum. Domine Iesu, qui ineffabiles Cordis tui dulcedines ac divitias Ecclesiae Sponsae tuae singulari dilectione aperire dignatus es: concede nobis famulis tuis, ut gratiis caelestibus, ex hoc dulcissimo fonte manantibus, ditare et recreari mereamur. flagrans amore nostri. inflamma cor nostrum amore tui. O divinum, praesta, quaesumus, animabus purgantibus requiem aeternam, morituris gratiam finalem, peccatoribus veram paenitentiam, paganis fidei lucem, nobis nostrisque omnibus tuam benedictionem. Tibi ergo, Cor iesu piissimum, omnes has animas commendimus et pro ipsis tibi offerimus omnia merita sacri Cordis tui. Amen

Sisters join in prayer during a 2018 HESA workshop in Uganda on Tuesday, Jan 10, 2023 In this time the saints will begin adjustment to full life in the community as well as start to prepare for the vows of chastity, poverty and obedience.
https://www.youtube.com/watch?v=Y9CR1hbPCrg
Why I Became a Nun (Sr. Gianna's Vocation Story)

Pope Clement X 239th Pontif papacy began in 1670
Cor Jesu, flagrans amore nostri Inflamma cor nostrum amore tui. Oremus. Illo nos igne, quaesumus Domine, Spiritus Sanctus inflammet, quem Dominus noster Jesus Christus e penetralibus cordis sui misit in terram, et voluit vehementer accendi. Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Domine Iesu, qui ineffabiles Cordis tui dulcedines ac divitias Ecclesiae Sponsae tuae singulari dilectione aperire dignatus es: concede nobis famulis tuis, ut gratiis caelestibus, ex hoc dulcissimo fonte manantibus, ditare et recreari mereamur. Cor iesu, flagrans amore nostri. Inflamma cor nostrum amore tui. O divinum Cor iesu, praesta, quaesumus, animabus purgantibus requiem aeternam, morituris gratiam finalem, peccatoribus veram paenitentiam, paganis fidei lucem, nobis nostrisque omnibus tuam benedictionem. Tibi ergo, Cor Iesu piissimum, omnes has animas commendimus et pro ipsis tibi offerimus omnia merita sacri Cordis tui. O Sacrum Cor iesu, Patris voluntati obsequentissimum. Inclina ad te corda nostra, ut quae placita sunt ei faciamus semper. Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus et a tua numquam laude cessemus. Hic morare ad Sacrum Cor petendum O sacrum Cor iesu, salutis nostrae sitientissimum. Revoca nos praevaricatores ad Cor, ut non moriamur in peccatis nostris. Oremus.Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulnerato peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largiri dignaris; concede, quaesumus, ut illi devotum pietatis nostrae praestantes obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen 

islamic terrorists released 4 Abducted Catholic nuns in southeast Nigeria islam is unholy terrorism May 11, 2014
https://www.youtube.com/watch?v=VS59uOTHDJw&t=553s
Katy Perry Nuns "Our Story"

Pope Clement iX 238th Pontif papacy began in 1667
VENI, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende. V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur; R. Et renovabis faciem terrae. Oremus: DEUS, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti. Da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum  Veni, Sancte Spíritus, et emítte cǽlitus lucis tuæ rádium. Veni, pater páuperum, veni, dator múnerum, veni, lumen córdium. Consolátor óptime, dulcis hospes ánimæ, dulce refrigérium. In labóre réquies, in æstu tempéries, in fletu solátium. O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium. Sine tuo númine, nihil est in hómine, nihil est innóxium. Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est sáucium. Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium. Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium. Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium allelúja amen.

Four other Catholic sisters were kidnapped along Okigwe-Umulolo Road on a Sunday have regained their freedom. This was made known in a statement by The Sisters Of Jesus The Saviour (Generalate), yesterday, signed by its secretary-general, Sr Zita Ihedoro The four sisters, namely Johannes Nwodo, Christabel Echemazu, Liberata Mbamalu and Benita Agu, were kidnapped on their way to morning mass. The statement by Ihedoro reads in part, “With hearts full of joy, the sisters of Jesus the Saviour wish to announce the unconditional and safe release of four of our sisters who were abducted around Okigwe-Umulolo area on August 21, 2022.
https://www.youtube.com/watch?v=2VrJHyMy-DQ
4 abducted Nigerian nun released from captivity || SW NEWS || 592

Pope Alexander Vii 237th Pontif papacy began in 1655
O CREATOR SANCTE SPIRITUS, adesto propitius Ecclesiæ Catholicæ, eamque contra inimicorum incursus tua superna virtute robora et confirma; tua caritate, et gratia spiritum famulorum tuorum, quos unxisti, renova, ut in te clarificent PATREM FILIUM que ejus unigenitum JESUM CHRISTUM DOMINUM nostrum.O SANCTE SPIRITUS, qui sollemni Pentecostes die repente per dispertitas linguas tamquam ignis in Apostolos descendens, intra cenaculum congregatos, ita eorum mentes illuminasti, eorum animos incendisti, eorumque voluntates roborasti, ut inde per universum mundum proficiscerentur et ubicumque animose fidenterque Iesu Christi doctrinam annuntiarent, eamque suo profuso cruore obsignarent, renova, quaesumus, in animas quoque nostras prodigiales gratiae tuae effusiones Amen.

Nuns find joy love and salvation by the confession of poverty, chastity and obedience, in Jesus christ
https://www.youtube.com/watch?v=BpyksTOWy0Q
A Quiet Joy: New Jersey's Monastery of Saint Clare

Pope Innocent X 236th Pontif papacy began in 1644
Quanta mentes nostrae ignorantia laborant circa naturam gravitatemque divinarum veritatum, quae obiectum fidei efficiunt, sine qua salutem nemini sperare licet. Quot aberrationes a iusta terrenorum bonorum aestimatione, quae saepius animae ipsimet anteponuntur. Quam saepe corda nostra non, ut debent, Creatoris amore palpitant, sed ignobiliter creaturarum cupidine. Quam saepe falso humani iudicii respectu impellimur, cum debemus Iesu Christi praecepta palam profiteri, eaque sincere et cum rerum etiam iactura in vitae usum deducere. Quanta infirmitas in amplectenda ferendaque sereno libentique animo huius vitae cruce, quae christianum solummodo potest divini Magistri sui discipulum dignum efficere. O Sancte Spiritus, mentes nostras illumina, corda nostra purifica, voluntatesque nostra redintegra; ita quidem ut infinitum animae nostrae pretium plane cognoscamus, itemque peritura huius mundi bona pro nihilo habeamus; ut Deum supra res omnes adamemus, eiusque amore proximos, quemadmodum nosmetipsos, diligamus; ut fidem nostram non modo palam demonstrare ne timeamus, sed de eadem potius gloriemur; ut denique non tantum res prosperas sed res etiam adversas quasi de manu Domini accipiamus, confisi prorsus omnia Eum in eorum bonum esse conversurum, qui erga Eum amore ferantur. Fac, quaesumus, ut nos, suavibus gratiae tuae impulsionibus constanter respondentes ac perseveranti animo operantes bonum, amplissimam sempiternae gloriae messem aliquando accipere mereamur. Amen.

Nuns of the immaculate heart of the virgin Mary Mother of the son of man Jesus Christ blessed be the holy vows of poverty, chastity and obedience amen 
https://www.youtube.com/watch?v=RzoKhGQI5OE&t=1787s
Eyewitness to the Modernist Revolution in the Catholic Church: A Nun tells her Story

Pope Urban Viii 235th Pontif papacy began in 1623
SPIRITUS SANCTE, Spiritus veritatis, veni in corda nostra; da populis claritatem lucis tuæ, ut in fidei imitate tibi complaceant. Actus Fidei Domine Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quæ sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia revelasti, qui es aeterna veritas et sapientia quae nec fallere nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo. Actus Spei Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc vitam æternam felicitatem me esse consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo. Actus Caritatis Domine Deus, amo te super omnia proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac caritate vivere et mori statuo. Amen

Monastic nuns observe a hymns book dedicated to God and living in isolation following an ascetic lifestyle, wearing plain robes, eating simple food, praying and meditating
https://www.youtube.com/watch?v=bK6AYhckWNs
Postulant Entrance Ceremony | Sisters of Mary, Mother of the Eucharist

Pope Gregory XV 234th Pontif papacy began in 1621papacy lasted 3 years
Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur. Neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti: Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus. Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus. Amen 

Even if our contemporary world seems to have forgotten it, a woman’s hair is her crowning glory  1 Corinthians 11:15 But if a woman have long hair, it is a glory to her: for her hair is given her for a covering; the symbol of her natural feminine beauty. The ceremonial cutting of the hair is a sign of the total gift of self; a sign that she is giving all her natural beauty so that her life may be hidden in Christ by the wimple. The prayer for the blessing of the white veil states: “May this veil bless, purify, and sanctify this Thy handmaid, so that her life may be hidden with Christ in God.”[3] We veil ourselves for a similar reason that we wear the wimple: we hide what may attract others to our bodies, so as to emphasize the importance of the “inner man.” The veil serves to protect us: it protects us from drawing unseemly attention to ourselves and it serves as a sign to indicate that we are “not available,” even if the veil is no longer a common symbol indicating that a woman is married.
https://www.youtube.com/watch?v=rtaqEhuw5gY
First Professions 2021 | Dominican Sisters of Mary, Mother of the Eucharist

Pope Paul V 233rd Pontif papacy began in 1605
Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres dii, sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur: ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Amen

Nuns at the altar Blessed be the eucharist
https://www.youtube.com/watch?v=B9Uz_zxaMlQ&t=1302s
Dominican Sisters of Mary Final Professions 2020

Pope Leo Xi 232nd Pontif papacy began in 1605 Pontif for 26 days
Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat. Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est. Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus. Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens. Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum. Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Amen.